MARGARITA

MARGARITA
I.
MARGARITA
Austriaca seu Falandrica, filia unrta Maximiliani I. IMperatoris ex Maria Burgundica, soror Philippi I. Hispaniae Regis. Mortuâ, equi lapsu, matre, in Galliam missa est, ut in aula Ludovici X. educaretur, mox Delphino desponsata, at hôc postea Annam Britannicam, quae Maximiliano promissa erat, sibi iungente, ad Patrem remissa est. A. c. 1492. Desponsata postmodum Iohanni, filio unigenito Ferdinandi et Isabellae Castiliae et Arragoniae Regis in Hispaniam profectura tantum non naufragiô periit: Certe dum inter furentes fluctus mortem meditatur, sibi ipsi hoc Epitaphium condidit:
Cy gift Margot, noble Damoiselle,
Deux fois mariee et morte pucelle.
Hôc liberata periculô in Hispaniam appulit. sed brevi maritô mortuô, inde redux, nupsit A. C. 1501. Philiberto Sabaudiae Duci qui triennio post improlis obiit, post cuius mortem ad Patrem reversa est. Dein Belgii praefecturam gessit, non sine magna prudentiae laude. Eius Symbolum, Fortune, Infortune, fort-une, quod varii varie explicant. Obiit Mechliniae, A. C. 1532. aetat. 54. Scripsit prosâ versuque varia, inter quae, Dissertationem de vita sua. Vide Agrippam, qui illi a consiliis fuit, Orat. 10. Marianam, Morerium Diction. Hist. etc.
II.
MARGARITA
Caroli Burgundiae et Flandriae Domini, filia et haeres, Maximiliano Caesari nupsit.
III.
MARGARITA
Henrici VI. Anglorum Regis uxor, magnô animô femina, Renati Andium Ducis filia.
IV.
MARGARITA
filia Florentii, Comiris Hollandiae, ex Michaelide Lotharingica, quae ex marito Hermanno, Comite Hennebergensi praegnans dicitur unô partu 365. filios filiasque enixa, in poenam elusae pauperculae cuiusdam. Sed fabulosum hoc esse vir quidam eruditus haud pridem demonstratum ivit. Aliam eiusdem nominis 36. infantes unô nixu edidisse, historiae Polonicae referunt.
V.
MARGARITA
filia Francisci I. ex Claudia Francica, Graece et Latine docta, pietate ac virtute illustris, Literatos post Patrem patrociniô dignata, nupsit Emanueli Philiberto, Sabaudiae Duci A. C. 1559. pignus pacis Cameracensis. Prudentiâ, benevolentiâ in subditos, favore, munificentiâ in eruditos immortalem gloriam adepta. Obiit A. C. 1574. Thuan. in Hist. Morerius Diction. Hist.
VI.
MARGARITA
filia Henrici VII. Angliae Regisnupta Iacobo IV. Regi Scotorum, prima unionis regnorum Mgnae Britanniae, postea insecutae, iecit fundamenta. Nam cum per XII. saecula continua inter Anglos et Scotos bella fuissent, neque alterutra gens armis perdomari kposset, tandem de martimonio cogitatum fuit, quô universa Britannia aliquando coniungeretur, idque inprimis operam dedit Henricus VII. Angliae Salomo cognominatus, ex cuius filia praesata descendens Iacobus VI. iure sanguinis Elisabethae successit. Et quamquam Henricus VIII. inter alias pacis cum Iacobo V. Rege Scotorum conditiones, etiam hanc tulisset, ut eius filio Eduardo VI. Maria, Scotiae haeres, nuberet, res tamen a Gallis impedita fuit, quorum artibus factum, ut Maria, spretô Eduardô, Francisco II. Regi Galliae, se iungeret: unde nova inter Scotos Anglosque bellorum causa, Postea tamen, Elizabetha Regina Virgo, ultima ex stirpe Wilhelmi Conquestoris, eô ipsô fine innupta mansit, ut, Post suum obitum, universa Britannia in unius tandem potestatem concederet: atque hinc Iacobum VI. Successorem ac Heredem testamentô scripsit. Quâ ratione CCCLX. Insulae Brittannicae in unam Monarchiam coaluerunt, titulô Regni Magnae Britanniae. Inter alias enim conditiones, quibus utraque Regna coniuncta sunt, ctiam haec fuit, ut ad evitandam adversarum nationum aemulationem, cum nec Angli Scotis, nec Scoti Anglis postponi vellent, M. Britanniae nomine utrumque regnum in posterum veniret. Atque tum impletum fuit vaticinium antiquissimum Merlini famosi apud Verteres Britannos Magi, qui praedixit fore, ut obolit is Anglorum nomine Britanni iterum in Insula regnarent. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. P. 220. et 221. ut et Verulamium in Henrico VII.
VII.
MARGARITA
filia Raimundi Berengarii V. ex Beatrice Sabaudica, nupsit Ludovico IX. A. C. 1234. eius in Orientem comes: formâ et virtute illustris: Mater 6. filiorum et quin que filiarum. Reprehensa, quod ditiones a Patre sorori minimae, quae Carolo Andegavensis Regis fratri nupserat, relictas vindicatura, Imperatoris opem implorâsset. Obiit A. C. 1285. Guil. Nangius, in vita S. Ludovici. Morerius Dict. Hist.
VIII.
MARGARITA
filia Valdemari IV. Daniae Regis, celebris Danorum Heroina, Historicis Arctoa Semiramis dicta. Haquino, Norvegiae Regi, nupta peperit ei Olaum V. quipost mortem avi, Norvegiae regnum Daniae iunxit tutrice matre, circa A. C. 1377. Pontan. Hist. Dan. l. 8. Postea filiô praematurâ morte ereptô, mater Ericum, neptis suae e sorore filium, Regem Norvegiae declaravit: Mox Albertum Suecum, e sorore filium, Norvegiae Daniaeque inhiantem, a quo missâ cote, ut aciculas suas cultrosque acueret, irrisa fuerat, vicit, cepit, et post septennalem carcerem regnô quoque suô cedere coegit: quô factô Ericus VIII: Daniae Sueciae Norvegiaeque Rex declaratus est A. C. 1396. Vide Crantz. l. 7. Dan. et Suec. 6. c. 39.Arnold. Vitf. Chron. Dan. part. 3. etc.
IX.
MARGARITA
filia notha Caroli V. ex Margarita Vangesta, puella nobili Flandrica, in aula Margaritae, primo filiae Maximiliani I. dein Mariae Hungariae Reginae educata, nupsit Alexandro Mediceo Florentiae Duci, eôque occisô, Octavio Farnesio, nepoti Pauli III. quem utpotevixtredecennem, imitio aspernata, dein, cum biennium absens ex Africa, quo socerum secutus erat, rediiset, tenere amare incepit, gemellos masculos paulo post enixa, eôdem tempore, quô maritus Parmae et Placentiae Dux creatus est. Animi corporisque robore incredibili, supra Sexum sapuit, aliquâ etiam lanugine mentum obumbratâ: podagricos insuper, quod in femineo sexu rarius, assultus non raro sensit. Belgio praefecta, a Philippo II. fratre, turbulentiffimis illis motuum notissimorum temporibus, tantâ dexteritatis et prudentiae laude, clavum tenuit, ut spes esset, brevi illos pacatum iri. Sed rigor Ducis Albani Margaritae surrogati, vulnus, quod iam cicatricem ducere coepit, exasperavit: Quod illa praevidens dolensque in Italiam secessit. Obiit A. C. 1586. postquam filium Alexandrum. Iohannis Austriaci, in praefectura Belgii, successorem vidisset. Thuan, in Hist. Strad. de Bello Belg. H. Grotius, in Annal. Belg.
X.
MARGARITA
flos, vide supra Bellis.
XI.
MARGARITA
vide supra Albae
et infra in voce Peninim, item in Monolinum Perlae, et Unio.
Scriptoribus Ecclesiae Graecae sic vocantur particulae S. Eucharistiae. Apud illos eim Sacerdos, dum communicat, hostiae quartam partem absumit, tres reliquas summis digitis in particulas, easque minutulas. super patena comminuit, quod aptius commodiusque ex pane recenti absolvitur, cum veterascens alias panis, humore absumptô, in pulverem fatiscat; quae quidem particulae pro infirmis reservantur. Eas autem μαργαρίτας vocat Liturgia Chrysostomi, ψιχὰς Cyrillus Hierosolym. μερίδας, Euchlogium, de quibus vide hîc passim. Sde et μαργαπίτις Graecis recentioribus appellatur vas, in quo eae asservantur, uti docet Franc. Richardus Relat. de Insul. S. Irenes P. 221. apud Car du Fresne in Glossar. qui hanc in rem insuper Leonem Allatium de Recentiorum Graecorum templis laudet. Vide et supra, voce Aliohar, item Bedolach, Callus, Exaluminatus color, Lapilli.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Margarita — La reina Santa Margarita de Escocia Origen griego Género …   Wikipedia Español

  • Margarita — (homonymie) Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Cette page a pour but de différencier les articles comportant le mot « Margarita » dans leur titre. Sommaire 1 Personnalités 2 Géog …   Wikipédia en Français

  • Margarita — Die Margarita ist ein Cocktail auf der Basis von Tequila. Typisch ist der Salzrand am Glas. Nach klassischer Art wird die Margarita aus 2 Teilen Tequila, 1 Teil Triple Sec und 1 Teil Limettensaft gemixt; es existieren zahlreiche Varianten wie die …   Deutsch Wikipedia

  • Margarita I — de Dinamarca, según un retrato del siglo XIX Margarita I, puede referirse a alguna de la siguientes monarcas: Margarita I de Dinamarca , Reina de Dinamarca y Noruega (entre 1387 y 1412), y de Suecia (de 1389 a 1412). Fundadora del pacto de unión… …   Wikipedia Español

  • mărgărită — MĂRGĂRÍTĂ, mărgărite, s.f. (bot.; pop.) Margaretă. – Din ngr. margaríta. Trimis de claudia, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  MĂRGĂRÍTĂ s. v. bănuţ, boul domnului, boul lui dumnezeu, buburuză, crizantemă, dumitriţă, margaretă, părăluţă, tufănică, vaca… …   Dicționar Român

  • margarita — s. f. [Mineralogia] Silicato de cálcio e alumínio (mineral).   ♦ Grafia em Portugal: margarite. margarita s. f. Bebida composta geralmente de tequila, suco de lima ou limão e licor de laranja.   ‣ Etimologia: espanhol Margarita, antropônimo… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • margarita — sustantivo femenino 1. Chrysantemum leucanthemum. Planta de la familia de las compuestas con flores de pétalos blancos con el corazón amarillo: Tienen varios arriates de margaritas en el jardín. 2. Flor de esta planta: un ramo de margaritas, un… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Margarita — (Перисса,Греция) Категория отеля: Адрес: Perissa, Перисса, 84703, Греция …   Каталог отелей

  • Margarita — (Паланга,Литва) Категория отеля: Адрес: Vytauto g. 52, LT 00129 Паланга, Литва …   Каталог отелей

  • Margarita — (Парика,Греция) Категория отеля: 1 звездочный отель Адрес: Parikia, Парика, 84400, Греция …   Каталог отелей

  • Margarita — Margàrita DEFINICIJA 1. v. 2. ime deset europskih plemkinja, regentkinja i kraljica (Danska, Škotska, Njemačka, Francuska i Austrija) 3. I (1353 1412), dansko norveško švedska kraljica, provela Kalmarsku uniju (ujedinjenje Danske, Švedske i… …   Hrvatski jezični portal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”